The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 10 › Iosue 10:20

Iosue 10:20

Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Joshua and the children of Israel had made an end of slaying them with a very great slaughter, till they were consumed, that the rest which remained of them entered into fenced cities.

In Context

19vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. + 10.19 Vos autem nolite stare. ADAM., hom. 12. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus. ADAM., hom. 13. Omnia hæc in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in hæreditatem terræ sanctæ in parte Isrælitica exstinctis hostibus nostris Ephes. 2..

21Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est.

Read all of Iosue 10

Cross References

Deuteronomy 20:16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: + 20.16 Nullum omnino permittes. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animæ nostræ, devorabimus eum Psal. 34..

Joshua 10:10Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

Joshua 11:12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. + 11.12 Et omnes, etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5..

1 Kings 20:21Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.

Jeremiah 8:14Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. + 8.14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 10:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 10:19Iosue 10Iosue 10:21 →