Iosue 10:37
cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
Cross References
Joshua 10:28Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.
Joshua 10:39cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
Joshua 11:12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. + 11.12 Et omnes, etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5..