Iosue 11:1
Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: + 11.1 Quæ cum audisset Jabin, etc. ADAMANT., hom. 24 in Jos. Has scripturas ante adventum Christi cum legeret Isræl secundum carnem etc., usque ad ut expugnent nos, qui sequimur Jesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: Ne verearis a facie eorum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:3Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
Joshua 12:19rex Madon unus, rex Asor unus,
Joshua 19:36et Edema et Arama, Asor
Judges 4:17Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.
1 Kings 9:15Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1