Iosue 11:12
Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. + 11.12 Et omnes, etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:2tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,
Deuteronomy 20:16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: + 20.16 Nullum omnino permittes. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animæ nostræ, devorabimus eum Psal. 34..
Joshua 8:31sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
Joshua 10:20Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
Joshua 10:30quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.
Joshua 10:35atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis.