The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 11 › Iosue 11:18

Iosue 11:18

Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Joshua made war a long time with all those kings.

In Context

17et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.

19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.

Read all of Iosue 11

Cross References

Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 11:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 11:17Iosue 11Iosue 11:19 →