Iosue 11:19
Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
Cross References
Joshua 9:3At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai, + 9.3 At hi qui, etc. ID., hom. 10. In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14., etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in æternum.
Joshua 9:15Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis.