Iosue 11:22
Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:41a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
Joshua 15:47Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
1 Samuel 5:1Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. + 5.1 RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.
2 Samuel 21:16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
1 Chronicles 8:13Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth.
1 Chronicles 29:4Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.