Iosue 12:1
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. + 12.1 HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiæ, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhæorum, in terra Galaad: quæ cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhæis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhæorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:13Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
Numbers 21:24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. + 21.24 In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc. Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Terra ejus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Isræl.
Deuteronomy 2:24Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.
Deuteronomy 3:1Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. + 3.1 Itaque conversi. Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quæ statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hæc sic est bellandum, ut nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint ædificari. In regno Sehon vel Moab non hoc præcipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex præsentis vitæ usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.
Deuteronomy 4:44Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël:
Deuteronomy 4:48ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,