Iosue 12:5
Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 3:14Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
Joshua 11:3Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
Joshua 13:11et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
2 Samuel 3:3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
2 Samuel 15:8Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
2 Kings 25:23Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum. + 25.23 Et Saraia. Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.