Iosue 14:12
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. + 14.12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem:
Cross References
Numbers 13:33Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
Numbers 14:9Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. + 14.9 Neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita possumus. AUG., quæst. 23 in Num. Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum, etc., usque ad isti Dominum temporum creatorem, et ordinatorem, et omnium dispensatorem.
Deuteronomy 9:1Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,
Joshua 11:21In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
Judges 1:20Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.