The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 15 › Iosue 15:1

Iosue 15:1

Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. + 15.1 Igitur sors filiorum Judæ, etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam, et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This then was the lot of the tribe of the children of Judah by their families; even to the border of Edom the wilderness of Zin southward was the uttermost part of the south coast.

In Context

2Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.

Read all of Iosue 15

Cross References

Numbers 26:55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. + 26.55 Ut sors terram. Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.

Numbers 34:3Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.

Joshua 18:5Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.

Ezekiel 47:19Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Iosue 15:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Iosue 15Iosue 15:2 →