Iosue 15:46
Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
From Ekron even unto the sea, all that lay near Ashdod, with their villages:
In Context
45Accaron cum vicis et villulis suis.
Cross References
1 Samuel 5:1Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. + 5.1 RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.
2 Chronicles 26:6Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.
Isaiah 20:1In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: + 20.1 In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.