Iosue 15:62
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Nibshan, and the city of Salt, and En-gedi; six cities with their villages.
In Context
61In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
Cross References
1 Samuel 24:1Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Song of Solomon 1:14Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. + 1.14 Ecce tu pulchra. Hactenus Ecclesia, quæ dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra; quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea. Alia translatio: Proxima mea; hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam cœperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui. Alia laus sponsæ speciosæ, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quæris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam Matth. 5., non habet oculos columbæ; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbæ specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur. Columba felle caret, rostro non lædit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinæ sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hæreticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.