Iosue 15:63
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
62et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
Cross References
Judges 1:8Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
2 Samuel 5:6Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. + 5.6 Cæcos et claudos. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut cæcos et claudos arbitraris et triumphare putas.
1 Chronicles 11:4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.