Iosue 15:9
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 15:29et Baala et Jim et Esem,
Joshua 18:15A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
1 Samuel 6:21Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. + 6.21 Miseruntque. RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
1 Chronicles 13:6Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.