Iosue 16:10
Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. + 16.10 Habitavitque Chananæus. Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
Cross References
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?
Judges 1:29Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
1 Kings 9:16Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
2 Chronicles 8:8de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.