Iosue 17:12
Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua. + 17.12 Nec potuerunt. ADAM., hom. 22 in Jos. Chananæi tertio dicuntur esse in filiis Ephrem, etc., usque ad exterminari a nobis dicitur Chananæus. ADAM., nom. 22. Illud quoque prætereundum est, etc., usque ad in dotem transcribit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:29Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. + 23.29 Non ejiciam eos a facie, etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..
Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?
Judges 1:27Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. + 1.27 Manasses. AUG., quæst. 8. Et non hæreditavit Manasses Bethsan, etc., usque ad universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse.