Iosue 17:16
Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 15:56Jezraël et Jucadam et Zanoë,
Joshua 17:18sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
Judges 1:19Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. + 1.19 Nec potuit. ID., quæst. 5 in Jud. In hoc ipso fuit Dominus, etc., usque ad dum dicit Apostolus: Ne magnitudinem revelationum extollat, etc II Cor. 12..
Judges 4:13et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
1 Samuel 29:1Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
1 Kings 18:45Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel: