Iosue 18:1
Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
Cross References
Numbers 32:22et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
Joshua 21:2locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
Joshua 22:19Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
Judges 21:12Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
1 Samuel 1:3Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. + 1.3 Sacerdotes Domini GREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, prædicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris. Ophni, discalceatus, sive insania conversionis. Phinees. ORIG., hom. de Elcana. Os mutum, scribas et Pharisæos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.
1 Samuel 4:3Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.