Iosue 18:14
et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 15:9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
1 Samuel 7:1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. + 7.1 Gabaa. RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3..
1 Chronicles 13:5Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.