Iosue 18:6
Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: + 18.6 Mittam vobis. ADAM., hom. 23 in Jos. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quæ est figura cœlestis ID., hom. 23. Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judæ discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quæ commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere II Tim. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 33:54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. + 33.54 Pluribus dabitis latiorem. Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. II Cor. 9..
Joshua 14:2sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 14.2 Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.
Joshua 18:10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
Proverbs 16:33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.] + 16.33 Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.
Acts 13:19Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, + 13.19 Terra Chanaan, etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.