The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 18 › Iosue 18:8

Iosue 18:8

Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the men arose, and went away: and Joshua charged them that went to describe the land, saying, Go and walk through the land, and describe it, and come again to me, that I may here cast lots for you before the LORD in Shiloh.

In Context

7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.

9Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.

Read all of Iosue 18

Cross References

Genesis 13:17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.

Joshua 13:7Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, + 13.7 Et nunc. Post hoc autem legitur quia Moses dedit hæreditatem quibusdam, et postea Jesus secundum præceptum Domini distribuit hæreditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi hæreditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere hæreditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Synagoga enim Domini quæ nos præcessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbræ exemplari deserviunt cœlestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt hæreditatem. Tribui. Levitis autem neque Moses dedit hæreditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est hæreditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios præcedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiæ et scientiæ operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus præclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum hæreditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam præ cæteris omnibus dilexerunt.

Joshua 15:1Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. + 15.1 Igitur sors filiorum Judæ, etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam, et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.

Joshua 18:6Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: + 18.6 Mittam vobis. ADAM., hom. 23 in Jos. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quæ est figura cœlestis ID., hom. 23. Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judæ discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quæ commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere II Tim. 2..

1 Samuel 14:41Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël: Domine Deus Israël, da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas hæc, da ostensionem: aut si hæc iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul: populus autem exivit.

Acts 1:24Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 18:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 18:7Iosue 18Iosue 18:9 →