Iosue 19:51
Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Numbers 34:18et singuli principes de tribubus singulis,
Joshua 14:1Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël:
Joshua 18:10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
Judges 21:21Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
Psalms 47:3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. + 47.3 Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc. 1