Iosue 20:1
Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, et dic eis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD also spake unto Joshua, saying,
In Context
Cross References
Exodus 21:13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. + 21.13 Qui autem non est insidiatus, etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus, etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.
Deuteronomy 19:1Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus:
Joshua 6:2Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
Joshua 13:1Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: + 13.1 ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque. ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.