Iosue 20:4
cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.
Job 29:7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. + 29.7 Quando procedebam, etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant, etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.
Proverbs 31:23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. + 31.23 Nobilis in portis vir. Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.
Hebrews 6:18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, + 6.18 Confugimus. Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.