Iosue 20:7
Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. + 33.18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
Joshua 14:15Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis. + 14.15 Et terra cessavit, etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.
Joshua 19:35civitates munitissimæ, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
Joshua 19:37et Cedes et Edrai, Enhasor,
Joshua 21:13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
Joshua 21:32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.