Iosue 22:10
Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. + 22.10 Cumque. ADAMANT., hom. 26. Filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, etc., usque ad fit ergo unus grex, et unus pastor: illi justi, et isti justi Christiani.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Genesis 31:46dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: + 31.46 Afferte lapides, etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebræa, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judæos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.
Joshua 22:25terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,