Iosue 22:16
Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:15Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Deuteronomy 12:13Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: + 12.13 Cave ne offeras. Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim præcipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo.