Iosue 22:20
Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël:
Cross References
Joshua 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. + 7.1 Iratusque est Dominus, etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quæst. 8 in Josue. Quæri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.
Joshua 7:18cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
Job 35:8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
2 Peter 2:6Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: + 2.6 Et civitates. Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat.