Iosue 22:5
ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Cross References
Exodus 20:6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
Deuteronomy 4:1Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. + 4.1 Et nunc, Isræl, audi præcepta et judicia. Non addetis. Docet normam æquitatis, et omnem hæresim percutit. Vetat enim rectæ doctrinæ aliquid pravæ intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis Ose. 14.. Similiter ait Joannes: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitæ Apoc. 22..
Deuteronomy 4:6et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Deuteronomy 6:5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. + 6.5 Diliges Dominum. AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Deuteronomy 11:1Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.