Iosue 23:12
Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Cross References
Genesis 34:3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Exodus 34:16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Deuteronomy 7:3neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo:
1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
Ezra 9:11quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.