Iosue 23:15
Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Judges 3:8Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. + 3.8 ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.
Judges 4:1Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, + 4.1 Addideruntque filii ORIG., hom. 4 in Jud. Quasi pro peccatis populi dux bonus obiit, etc., usque ad et Jabin principi Chananæorum.
Judges 10:6Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
1 Kings 14:15et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
Jeremiah 32:42Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.