Iosue 23:5
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, + 33.2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
Deuteronomy 11:23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.
Joshua 23:12Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: