Iosue 24:10
et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 22:11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
Numbers 22:35Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
Numbers 23:15dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. + 23.15 Sta hic juxta. Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria stare videretur. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. ORIG., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.
Numbers 24:10Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:
Isaiah 54:17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.] + 54.17 Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.