The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 24 › Iosue 24:11

Iosue 24:11

Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras. + 24.11 Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye went over Jordan, and came unto Jericho: and the men of Jericho fought against you, the Amorites, and the Perizzites, and the Canaanites, and the Hittites, and the Girgashites, the Hivites, and the Jebusites; and I delivered them into your hand.

In Context

10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.

Read all of Iosue 24

Cross References

Exodus 23:23Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. + 23.23 Præcedetque te angelus. RAB. Josue populum Isræliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturæ nostræ terram secure possideamus. Quos ego conteram. CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animæ nostræ recessu exterminat Isrælem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Isrælitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiæ vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio lætitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariæ possidebunt: quæ filii Isrælis, id est animæ Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananæorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananæi violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quæ post prævaricationem Adæ insolescentibus vitiis, quasi Chananæis, a propria regione depulsæ sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.

Joshua 3:10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. + 3.10 Chananæus, possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethæus, formidans sive stupens. Hevæus, lapides colligens. Pherezæus, separans, sive disseminans. Gergesæus, colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhæus, amarus vel loquens. Jebusæus, calcantes, vel præsepe eorum.

Joshua 4:1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:

Joshua 4:11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.

Joshua 4:23siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,

Joshua 6:6Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Iosue 24:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 24:10Iosue 24Iosue 24:12 →