Iosue 24:12
Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. + 23.28 Emittens crabrones. AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos, etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
Numbers 21:32Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. + 21.32 Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent.
Deuteronomy 4:47possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum:
Deuteronomy 31:4Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.
Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1
Psalms 80:10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. + 80.10 Non erit in te Deus recens neque, etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ. 1