Iosue 24:17
Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
Cross References
Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Deuteronomy 7:19plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.
Deuteronomy 32:12Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: + 32.12 Dominus. Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus. Dominus. Hæreticorum tot domini sunt, quot errores colunt.
2 Chronicles 13:10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:
Isaiah 63:7[Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. + 63.7 Miserationum. HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis.