Iosue 24:26
Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.
Cross References
Genesis 35:4Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. + 35.4 Dederunt ergo ei, etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quæ est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitæ ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsæ doctrinæ phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. Et inaures, etc. AUG. Quæritur quale inaures, quæ ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.
Exodus 24:4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
Joshua 4:3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Judges 9:6Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.