Iosue 24:3
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, + 24.3 Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
Genesis 21:3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
Psalms 127:3Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. + 127.3 Supra dorsum. CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem. Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam. AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. Dominus justus. CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. 1