The Bible Software
bible.softwareIosueIosue 24 › Iosue 24:32

Iosue 24:32

Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the bones of Joseph, which the children of Israel brought up out of Egypt, buried they in Shechem, in a parcel of ground which Jacob bought of the sons of Hamor the father of Shechem for an hundred pieces of silver: and it became the inheritance of the children of Joseph.

In Context

31Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël.

33Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.

Read all of Iosue 24

Cross References

Genesis 33:19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

Genesis 50:25mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. + 50.25 Conditus aromatibus. STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.

John 4:5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. + 4.5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.

Hebrews 11:22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. + 11.22 De ossibus suis mandavit. Adjurans filios Isræl, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et cæteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra præviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 24:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 24:31Iosue 24Iosue 24:33 →