Iosue 24:8
et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: + 21.21 Misit autem. ID. Mittit Isræl legatos ad regem Amorrhæorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Ad Sehon regem. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhæorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est.
Deuteronomy 2:32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
Nehemiah 9:22Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
Amos 2:10Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.