Iosue 3:17
Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
Joshua 4:1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue:
Joshua 4:10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. + 4.10 Festinavitque populus et transiit, etc. ADAM., hom. 2. Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Isræl.
Joshua 4:22docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
2 Kings 2:8Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]