The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 5 › Iosue 5:11

Iosue 5:11

et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. + 5.11 Et comederunt, etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Ægypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quæ et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiæ se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. Et vidit virum. ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they did eat of the old corn of the land on the morrow after the passover, unleavened cakes, and parched corn in the selfsame day.

In Context

10Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:

12Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.

Read all of Iosue 5

Cross References

Exodus 12:18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. + 12.18 Primo mense quarta decima, etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. I Petr. 2..

Exodus 13:7Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

Leviticus 23:14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. + 23.14 Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 5:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 5:10Iosue 5Iosue 5:12 →