Iosue 5:14
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? + 17.17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.
Exodus 4:13At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Leviticus 9:24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Numbers 16:45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, + 16.45 Recedite. ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.
Joshua 20:1Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, et dic eis:
1 Samuel 3:10Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.