bible.software › Iosue › Iosue 5 › Iosue 5:7
Iosue 5:7
Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And their children, whom he raised up in their stead, them Joshua circumcised: for they were uncircumcised, because they had not circumcised them by the way.
In Context
6per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
8Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. + 5.8 Postquam autem. Circumcisi vero filii Isræl requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostræ dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis Et fecerunt. Postquam ablatum est opprobrium Ægypti, fecerunt filii Isræl pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festum celebremus diem, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cr. 16.. Et fecerunt. ISID. in Jos. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicæ legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur.
Read all of Iosue 5
Cross References
Numbers 14:31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. + 14.31 Parvulos ORIG., hom. 8. Sed filii ipsorum qui sunt hic mecum, quicunque ignorant bonum vel malum, etc. Patres nostri fuerunt populus ille prior, etc., usque ad si vermanseris in bonitate, etc.
This Verse In Other Editions
Study Iosue 5:7