Iosue 6:10
Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
Cross References
2 Samuel 5:23Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. + 5.23 Pyrorum. In Hebræo flentium, id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quæ flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. In cacumine. RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitæ eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit prædicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthæi intelligibiles superantur.
Isaiah 42:2Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Luke 24:49Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. + 24.49 Vos autem sedete. Postquam discipulos de virtute prædicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Vos autem sedete. Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti prædicare ante tempus præsumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.