Iosue 6:17
Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. + 6.17 Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:21Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.
Numbers 21:2At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
Joshua 2:1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. + 2.1 Misit ergo, etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.
Joshua 2:22Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
Joshua 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. + 7.1 Iratusque est Dominus, etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quæst. 8 in Josue. Quæri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.
Ezra 10:8et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.