The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 6 › Iosue 6:19

Iosue 6:19

Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But all the silver, and gold, and vessels of brass and iron, are consecrated unto the LORD: they shall come into the treasury of the LORD.

In Context

18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.

20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, + 6.20 Igitur. ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.

Read all of Iosue 6

Cross References

Leviticus 19:24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.

2 Samuel 8:11quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, + 8.11 Sanctificavit rex. Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiæ nitore splendentes; alios quasi æs, prædicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant.

1 Kings 14:26et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon:

1 Chronicles 18:11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

1 Chronicles 26:26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

1 Chronicles 26:28Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 6:18Iosue 6Iosue 6:20 →