The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 6 › Iosue 6:24

Iosue 6:24

Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they burnt the city with fire, and all that was therein: only the silver, and the gold, and the vessels of brass and of iron, they put into the treasury of the house of the LORD.

In Context

23Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. + 6.23 Ingressique juvenes eduxerunt ADAM. Rahab meretricem, et omnem domum patris ejus vivificavit Jesus, etc., usque ad et qui erant primi facti sunt novissimi.

25Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:

Read all of Iosue 6

Cross References

Deuteronomy 13:16Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,

Joshua 6:19Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.

Joshua 11:11Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. + 11.11 Cras enim eadem hora. ADAMAN., hom. 14 in Jos. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere, nec cunctos interficere: in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Ite in ignem æternum quem præparavit Deus diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Tunc enim si vicerimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod præparavit Deus sanctis suis per Jesum Christum. ID., hom. 15. Nisi hæc bella figuram spiritualium gererent, etc., usque ad fecit ergo Jesus sicut præceperat ei Dominus. ORIG. Hoc ergo secundum mandatum Dei Jesus implevit, etc., usque ad quæ est Christus, et ipso jubente jugulandæ, ut nihil in nobis resideat quod respiret.

2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.

Revelation 17:16Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. + 17.16 Desolatam facient. Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes. Carnes fornicariæ manducare dicuntur, quia inferendis pœnis delectabuntur. Igne concremabunt. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 6:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 6:23Iosue 6Iosue 6:25 →