The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 7 › Iosue 7:20

Iosue 7:20

Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Achan answered Joshua, and said, Indeed I have sinned against the LORD God of Israel, and thus and thus have I done:

In Context

19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. + 7.21 Regulamque. ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque. LXX: Linguam, hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum. AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.

Read all of Iosue 7

Cross References

Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.

Exodus 10:16Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

1 Samuel 15:24Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.

Job 7:20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:

Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 7:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 7:19Iosue 7Iosue 7:21 →